Epistola ad Ephesios*

Caput 1: Versus 22

Sub pedibus ejus,etc. Per pedes plena subjectio notatur, et omnia merito sunt ei subjecta, quia per eum facta; vel, pedes significant humanitatem, quia sicut pes est inferior pars corporis, ita in Christo inferior natura est humanitas quam etiam angeli adorant.Et ipsum,etc. Postquam commemoravit dignitatem Christi, ad nos redit, ostendens ejus dignitatem ad nos pertinere; quasi dicat: Ita exaltavit Deus Christum, ut haec exaltatio ejus ad nos pertineat: quia ipse est caput, et nos corpus, ut ei participemus.Caput.Secundum deitatem: quia omnes ab ipse facti, et etiam secundum humanitatem, qua ei conjungitur Ecclesia, natura et gratia.Nam de plenitudine ejus omnes accepimusJoan. 10..
(* Traductions européennes)